At Tiridates super proprias clientelas ope Vologesi
|
13.37.1
|
fratris adiutus, non furtim iam sed palam bello infensare
|
|
Armeniam, quosque fidos nobis rebatur, depopulari, et si
|
|
copiae contra ducerentur, eludere hucque et illuc volitans
|
|
plura fama quam pugna exterrere. igitur Corbulo quaesito
|
5
|
diu proelio frustra habitus et exemplo hostium circum-
|
|
ferre bellum coactus, dispertit viris ut legati praefectique
|
|
diversos locos pariter invaderent; simul regem Antiochum
|
|
monet proximas sibi praefecturas petere. nam Pharasmanes
|
|
interfecto filio Radamisto quasi proditore, quo fidem in nos
|
10
|
testaretur vetus adversus Armenios odium promptius exerce-
|
|
bat. tuncque primum inlecti Moschi, gens ante alias socia
|
|
Romanis, avia Armeniae incursavit. ita consilia Tiridati
|
|
in contrarium vertebant, mittebatque oratores qui suo
|
|
Parthorumque nomine expostularent cur datis nuper obsidi-
|
15
|
bus redintegrataque amicitia, quae novis quoque beneficiis
|
|
locum aperiret, vetere Armeniae possessione depelleretur.
|
|
ideo nondum ipsum Vologesen commotum, quia causa
|
|
quam vi agere mallent: sin perstaretur in bello, non defore
|
|
Arsacidis virtutem fortunamque saepius iam clade Romana
|
20
|
expertam. ad ea Corbulo, satis comperto Vologesen defe-
|
|
ctione Hyrcaniae attineri, suadet Tiridati precibus Caesarem
|
|
adgredi: posse illi regnum stabile et res incruentas contin-
|
|
gere, si omissa spe longinqua et sera praesentem potiorem-
|
|
que sequeretur.
|
25
|