At Tiridates pudore et metu, ne, si concessisset 13.40.1
obsidioni, nihil opis in ipso videretur, si prohiberet, impeditis
locis seque et equestris copias inligaret, statuit postremo
ostendere aciem et dato die proelium incipere vel simula-
tione fugae locum fraudi parare. igitur repente agmen 5
Romanum circumfundit, non ignaro duce nostro, qui viae
pariter et pugnae composuerat exercitum. latere dextro
tertia legio, sinistro sexta incedebat, mediis decimanorum
delectis; recepta inter ordines impedimenta, et tergum
mille equites tuebantur, quibus iusserat ut instantibus com- 10
minus resisterent, refugos non sequerentur. in cornibus
pedes sagittarius et cetera manus equitum ibat, productiore
cornu sinistro per ima collium, ut, si hostis intravisset,
fronte simul et sinu exciperetur. adsultare ex diverso
Tiridates, non usque ad ictum teli, sed tum minitans, tum 15
specie trepidantis, si laxare ordines et diversos consectari
posset. ubi nihil temeritate solutum, nec amplius quam
decurio equitum audentius progressus et sagittis confixus
ceteros ad obsequium exemplo firmaverat, propinquis iam
tenebris abscessit. 20