Variis deinde casibus iactatus et multorum odia
|
13.42.1
|
meritus reus haud tamen sine invidia Senecae damnatur.
|
|
is fuit P. Suillius, imperitante Claudio terribilis ac venalis
|
|
et mutatione temporum non quantum inimici cuperent de-
|
|
missus quique se nocentem videri quam supplicem mallet.
|
5
|
eius opprimendi gratia repetitum credebatur senatus consul-
|
|
tum poenaque Cinciae legis adversum eos qui pretio causas
|
|
oravissent. nec Suillius questu aut exprobratione abstinebat,
|
|
praeter ferociam animi extrema senecta liber et Senecam
|
|
increpans infensum amicis Claudii, sub quo iustissimum
|
10
|
exilium pertulisset. simul studiis inertibus et iuvenum
|
|
imperitiae suetum livere iis qui vividam et incorruptam
|
|
eloquentiam tuendis civibus exercerent. se quaestorem
|
|
Germanici, illum domus eius adulterum fuisse. an gravius
|
|
aestimandum sponte litigatoris praemium honestae operae
|
15
|
adsequi quam corrumpere cubicula principum feminarum?
|
|
qua sapientia, quibus philosophorum praeceptis intra quad-
|
|
riennium regiae amicitiae ter milies sestertium paravisset?
|
|
Romae testamenta et orbos velut indagine eius capi, Italiam
|
|
et provincias immenso faenore hauriri: at sibi labore quae-
|
20
|
sitam et modicam pecuniam esse. crimen, periculum, omnia
|
|
potius toleraturum, quam veterem ac domi partam digna-
|
|
tionem subitae felicitati submitteret.
|
|