| Per idem tempus Octavius Sagitta plebei tribunus, | 13.44.1 |
| Pontiae mulieris nuptae amore vaecors, ingentibus donis | |
| adulterium et mox ut omitteret maritum emercatur, suum | |
| matrimonium promittens ac nuptias eius pactus. sed ubi | |
| mulier vacua fuit, nectere moras, adversam patris volun- | 5 |
| tatem causari repertaque spe ditioris coniugis promissa | |
| exuere. Octavius contra modo conqueri, modo minitari, | |
| famam perditam, pecuniam exhaustam obtestans, denique | |
| salutem, quae sola reliqua esset, arbitrio eius permittens. | |
| ac postquam spernebatur, noctem unam ad solacium poscit, | 10 |
| qua delenitus modum in posterum adhiberet. statuitur | |
| nox, et Pontia consciae ancillae custodiam cubiculi mandat. | |
| ille uno cum liberto ferrum veste occultum infert. tum, ut | |
| adsolet in amore et ira, iurgia preces, exprobratio satisfactio; | |
| et pars tenebrarum libidini seposita; ex qua quasi incensus | 15 |
| nihil metuentem ferro transverberat et adcurrentem ancillam | |
| vulnere absterret cubiculoque prorumpit. postera die mani- | |
| festa caedes, haud ambiguus percussor; quippe mansitasse | |
| una convincebatur. sed libertus suum illud facinus profiteri, | |
| se patroni iniurias ultum esse; commoveratque quosdam | 20 |
| magnitudine exempli, donec ancilla ex vulnere refecta | |
| verum aperuit. postulatusque apud consules a patre inter- | |
| fectae, postquam tribunatu abierat, sententia patrum et lege | |
| de sicariis condemnatur. |