Per idem tempus Octavius Sagitta plebei tribunus,
|
13.44.1
|
Pontiae mulieris nuptae amore vaecors, ingentibus donis
|
|
adulterium et mox ut omitteret maritum emercatur, suum
|
|
matrimonium promittens ac nuptias eius pactus. sed ubi
|
|
mulier vacua fuit, nectere moras, adversam patris volun-
|
5
|
tatem causari repertaque spe ditioris coniugis promissa
|
|
exuere. Octavius contra modo conqueri, modo minitari,
|
|
famam perditam, pecuniam exhaustam obtestans, denique
|
|
salutem, quae sola reliqua esset, arbitrio eius permittens.
|
|
ac postquam spernebatur, noctem unam ad solacium poscit,
|
10
|
qua delenitus modum in posterum adhiberet. statuitur
|
|
nox, et Pontia consciae ancillae custodiam cubiculi mandat.
|
|
ille uno cum liberto ferrum veste occultum infert. tum, ut
|
|
adsolet in amore et ira, iurgia preces, exprobratio satisfactio;
|
|
et pars tenebrarum libidini seposita; ex qua quasi incensus
|
15
|
nihil metuentem ferro transverberat et adcurrentem ancillam
|
|
vulnere absterret cubiculoque prorumpit. postera die mani-
|
|
festa caedes, haud ambiguus percussor; quippe mansitasse
|
|
una convincebatur. sed libertus suum illud facinus profiteri,
|
|
se patroni iniurias ultum esse; commoveratque quosdam
|
20
|
magnitudine exempli, donec ancilla ex vulnere refecta
|
|
verum aperuit. postulatusque apud consules a patre inter-
|
|
fectae, postquam tribunatu abierat, sententia patrum et lege
|
|
de sicariis condemnatur.
|
|