Otho sive amore incautus laudare formam elegan- 13.46.1
tiamque uxoris apud principem, sive ut accenderet ac, si
eadem femina potirentur, id quoque vinculum potentiam ei
adiceret. saepe auditus est consurgens e convivio Caesaris,
se quidem ire ad illam, sibi concessam dictitans nobilitatem 5
pulchritudinem, vota omnium et gaudia felicium. his atque
talibus inritamentis non longa cunctatio interponitur, sed
accepto aditu Poppaea primum per blandimenta et artes
valescere, imparem cupidini se et forma Neronis captam
simulans; mox acri iam principis amore ad superbiam 10
vertens, si ultra unam alteramque noctem attineretur,
nuptam esse se dictitans nec posse matrimonium amittere,
devinctam Othoni per genus vitae quod nemo adaequaret:
illum animo et cultu magnificum; ibi se summa fortuna
digna visere: at Neronem, paelice ancilla et adsuetudine 15
Actes devinctum, nihil e contubernio servili nisi abiectum
et sordidum traxisse. deicitur familiaritate sueta, post con-
gressu et comitatu Otho, et ad postremum, ne in urbe
aemulatus ageret, provinciae Lusitaniae praeficitur; ubi
usque ad civilia arma non ex priore infamia, sed integre 20
sancteque egit, procax otii et potestatis temperantior.