Ceterum continuo exercituum otio fama incessit 13.54.1
ereptum ius legatis ducendi in hostem. eoque Frisii
iuventutem saltibus aut paludibus, imbellem aetatem per
lacus admovere ripae agrosque vacuos et militum usui
sepositos insedere, auctore Verrito et Malorige, qui 5
nationem eam regebant in quantum Germani regnantur.
iamque fixerant domos, semina arvis intulerant utque
patrium solum exercebant, cum Dubius Avitus, accepta
a Paulino provincia, minitando vim Romanam nisi absce-
derent Frisii veteres in locos aut novam sedem a Caesare 10
impetrarent, perpulit Verritum et Malorigem preces susci-
pere. profectique Romam dum aliis curis intentum
Neronem opperiuntur, inter ea quae barbaris ostentantur
intravere Pompei theatrum, quo magnitudinem populi
viserent. illic per otium (neque enim ludicris ignari 15
oblectabantur) dum consessum caveae, discrimina ordi-
num, quis eques, ubi senatus percontantur, advertere
quosdam cultu externo in sedibus senatorum; et quinam
forent rogitantes, postquam audiverant earum gentium
legatis id honoris datum quae virtute et amicitia Romana 20
praecellerent, nullos mortalium armis aut fide ante
Germanos esse exclamant degrediunturque et inter patres
considunt. quod comiter a visentibus exceptum, quasi
impetus antiqui et bona aemulatio. Nero civitate Romana
ambos donavit, Frisios decedere agris iussit. atque illis 25
aspernantibus auxiliaris eques repente immissus necessi-
tatem attulit, captis caesisve qui pervicacius restiterant.