Eadem aestate inter Hermunduros Chattosque cer- 13.57.1
tatum magno proelio, dum flumen gignendo sale fecundum
et conterminum vi trahunt, super libidinem cuncta armis
agendi religione insita, eos maxime locos propinquare caelo
precesque mortalium a deis nusquam propius audiri. inde 5
indulgentia numinum illo in amne illisque silvis salem pro-
venire, non ut alias apud gentis eluvie maris arescente unda,
sed super ardentem arborum struem fusa ex contrariis inter
se elementis, igne atque aquis, concretum. sed bellum
Hermunduris prosperum, Chattis exitiosius fuit, quia 10
victores diversam aciem Marti ac Mercurio sacravere, quo
voto equi viri, cuncta [victa] occidioni dantur. et minae
quidem hostiles in ipsos vertebant. sed civitas Vbiorum
socia nobis malo improviso adflicta est. nam ignes terra
editi villas arva vicos passim corripiebant ferebanturque in 15
ipsa conditae nuper coloniae moenia. neque extingui
poterant, non si imbres caderent, non fluvialibus aquis aut
quo alio humore, donec inopia remedii et ira cladis
agrestes quidam eminus saxa iacere, dein resistentibus
flammis propius suggressi ictu fustium aliisque verberibus 20
ut feras absterrebant: postremo tegmina corpori derepta
iniciunt, quanto magis profana et usu polluta, tanto magis
oppressura ignis.