Miro tamen certamine procerum decernuntur suppli- 14.12.1
cationes apud omnia pulvinaria, utque Quinquatrus quibus
apertae insidiae essent ludis annuis celebrarentur; aureum
Minervae simulacrum in curia et iuxta principis imago sta-
tuerentur; dies natalis Agrippinae inter nefastos esset. 5
Thrasea Paetus silentio vel brevi adsensu priores adulationes
transmittere solitus exiit tum senatu ac sibi causam periculi
fecit, ceteris libertatis initium non praebuit. prodigia quoque
crebra et inrita intercessere: anguem enixa mulier et alia in
concubitu mariti fulmine exanimata; iam sol repente obscu- 10
ratus et tactae de caelo quattuordecim urbis regiones. quae
adeo sine cura deum eveniebant ut multos post annos Nero
imperium et scelera continuaverit. ceterum quo gravaret
invidiam matris eaque demota auctam lenitatem suam testi-
ficaretur, feminas inlustris Iuniam et Calpurniam, praetura 15
functos Valerium Capitonem et Licinium Gabolum sedibus
patriis reddidit, ab Agrippina olim pulsos. etiam Lolliae
Paulinae cineres reportari sepulcrumque extrui permisit;
quosque ipse nuper relegaverat, Iturium et Calvisium poena
exolvit. nam Silana fato functa erat, longinquo ab exilio 20
Tarentum regressa labante iam Agrippina, cuius inimicitiis
conciderat, vel mitigata.