| Ne tamen ludicrae tantum imperatoris artes notesce- | 14.16.1 |
| rent, carminum quoque studium adfectavit, contractis quibus | |
| aliqua pangendi facultas necdum insignis erat. hi cenati | |
| considere simul et adlatos vel ibidem repertos versus | |
| conectere atque ipsius verba quoquo modo prolata supplere, | 5 |
| quod species ipsa carminum docet, non impetu et instinctu | |
| nec ore uno fluens. etiam sapientiae doctoribus tempus | |
| impertiebat post epulas, utque contraria adseverantium | |
| discordia frueretur. nec deerant qui ore vultuque tristi | |
| inter oblectamenta regia spectari cuperent. | 10 |