Ne tamen ludicrae tantum imperatoris artes notesce- 14.16.1
rent, carminum quoque studium adfectavit, contractis quibus
aliqua pangendi facultas necdum insignis erat. hi cenati
considere simul et adlatos vel ibidem repertos versus
conectere atque ipsius verba quoquo modo prolata supplere, 5
quod species ipsa carminum docet, non impetu et instinctu
nec ore uno fluens. etiam sapientiae doctoribus tempus
impertiebat post epulas, utque contraria adseverantium
discordia frueretur. nec deerant qui ore vultuque tristi
inter oblectamenta regia spectari cuperent. 10