Pluribus ipsa licentia placebat, ac tamen honesta 14.21.1
nomina praetendebant. maiores quoque non abhorruisse
spectaculorum oblectamentis pro fortuna quae tum erat,
eoque a Tuscis accitos histriones, a Thuriis equorum certa-
mina; et possessa Achaia Asiaque ludos curatius editos, nec 5
quemquam Romae honesto loco ortum ad theatralis artes
degeneravisse, ducentis iam annis a L. Mummii triumpho
qui primus id genus spectaculi in urbe praebuerit. sed et
consultum parsimoniae quod perpetua sedes theatro locata
sit potius quam immenso sumptu singulos per annos con- 10
surgeret ac destrueretur. nec perinde magistratus rem
familiarem exhausturos aut populo efflagitandi Graeca cer-
tamina <a> magistratibus causam fore, cum eo sumptu res pu-
blica fungatur. oratorum ac vatum victorias incitamentum
ingeniis adlaturas; nec cuiquam iudici grave auris studiis 15
honestis et voluptatibus concessis impertire. laetitiae magis
quam lasciviae dari paucas totius quinquennii noctes, quibus
tanta luce ignium nihil inlicitum occultari queat. sane nullo
insigni dehonestamento id spectaculum transiit; ac ne
modica quidem studia plebis exarsere, quia redditi quamquam 20
scaenae pantomimi certaminibus sacris prohibebantur.
eloquentiae primas nemo tulit, sed victorem esse Caesarem
pronuntiatum. Graeci amictus quis per eos dies plerique
incesserant tum exoleverunt.