Inter quae sidus cometes effulsit; de quo vulgi opinio 14.22.1
est tamquam mutationem regis portendat. igitur quasi iam
depulso Nerone, quisnam deligeretur anquirebant; et om-
nium ore Rubellius Plautus celebratur, cui nobilitas per
matrem ex Iulia familia. ipse placita maiorum colebat, 5
habitu severo, casta et secreta domo, quantoque metu
occultior, tanto plus famae adeptus. auxit rumorem pari
vanitate orta interpretatio fulguris. nam quia discumbentis
Neronis apud Simbruina stagna <in villa> cui Sublaqueum
nomen est ictae dapes mensaque disiecta erat idque finibus 10
Tiburtum acciderat, unde paterna Plauto origo, hunc illum
numine deum destinari credebant, fovebantque multi quibus
nova et ancipitia praecolere avida et plerumque fallax
ambitio est. ergo permotus his Nero componit ad Plautum
litteras, consuleret quieti urbis seque prava diffamantibus 15
subtraheret: esse illi per Asiam avitos agros in quibus tuta
et inturbida iuventa frueretur. ita illuc cum coniuge Antistia
et paucis familiarium concessit.
  Isdem diebus nimia luxus cupido infamiam et periculum
Neroni tulit, quia fontem aquae Marciae ad urbem deductae 20
nando incesserat; videbaturque potus sacros et caerimoniam
loci corpore loto polluisse. secutaque anceps valetudo iram
deum adfirmavit.