| Ipse exercitusque ut nullis ex proelio damnis ita | 14.24.1 |
| per inopiam et labores fatiscebant, carne pecudum propul- | |
| sare famem adacti; ad hoc penuria aquae, fervida aestas, | |
| longinqua itinera sola ducis patientia mitigabantur, eadem | |
| pluraque gregario milite tolerantis. ventum dehinc in locos | 5 |
| cultos demessaeque segetes, et ex duobus castellis in quae | |
| confugerant Armenii alterum impetu captum; qui primam | |
| vim depulerant, obsidione coguntur. unde in regionem | |
| Tauraunitium transgressus improvisum periculum vitavit. | |
| nam haud procul tentorio eius non ignobilis barbarus cum | 10 |
| telo repertus ordinem insidiarum seque auctorem et socios | |
| per tormenta edidit, convictique et puniti sunt qui specie | |
| amicitiae dolum parabant. nec multo post legati Tigrano- | |
| certa missi patere moenia adferunt, intentos popularis ad | |
| iussa: simul hospitale donum, coronam auream, tradebant. | 15 |
| accepitque cum honore, nec quicquam urbi detractum quo | |
| promptius obsequium integri retinerent. |