Eodem anno ex inlustribus Asiae urbibus Laodicea 14.27.1
tremore terrae prolapsa nullo <a> nobis remedio propriis
opibus revaluit. at in Italia vetus oppidum Puteoli ius
coloniae et cognomentum a Nerone apiscuntur. veterani
Tarentum et Antium adscripti non tamen infrequentiae 5
locorum subvenere, dilapsis pluribus in provincias in quibus
stipendia expleverant; neque coniugiis suscipiendis neque
alendis liberis sueti orbas sine posteris domos relinquebant.
non enim, ut olim, universae legiones deducebantur cum
tribunis et centurionibus et sui cuiusque ordinis militibus ut 10
consensu et caritate rem publicam efficerent, sed ignoti
inter se, diversis manipulis, sine rectore, sine adfectibus
mutuis, quasi ex alio genere mortalium repente in unum
collecti, numerus magis quam colonia.