Rex Icenorum Prasutagus, longa opulentia clarus, 14.31.1
Caesarem heredem duasque filias scripserat, tali obsequio
ratus regnumque et domum suam procul iniuria fore. quod
contra vertit, adeo ut regnum per centuriones, domus per
servos velut capta vastarentur. iam primum uxor eius Bou- 5
dicca verberibus adfecta et filiae stupro violatae sunt: prae-
cipui quique Icenorum, quasi cunctam regionem muneri
accepissent, avitis bonis exuuntur, et propinqui regis inter
mancipia habebantur. qua contumelia et metu graviorum,
quando in formam provinciae cesserant, rapiunt arma, com- 10
motis ad rebellationem Trinobantibus et qui alii nondum
servitio fracti resumere libertatem occultis coniurationibus
pepigerant, acerrimo in veteranos odio. quippe in coloniam
Camulodunum recens deducti pellebant domibus, exturba-
bant agris, captivos, servos appellando, foventibus impo- 15
tentiam veteranorum militibus similitudine vitae et spe
eiusdem licentiae. ad hoc templum divo Claudio constitu-
tum quasi arx aeternae dominationis aspiciebatur, delectique
sacerdotes specie religionis omnis fortunas effundebant.
nec arduum videbatur excindere coloniam nullis munimentis 20
saeptam; quod ducibus nostris parum provisum erat, dum
amoenitati prius quam usui consulitur.