| Inter quae nulla palam causa delapsum Camuloduni | 14.32.1 |
| simulacrum Victoriae ac retro conversum quasi cederet | |
| hostibus. et feminae in furorem turbatae adesse exitium | |
| canebant, externosque fremitus in curia eorum auditos; | |
| consonuisse ululatibus theatrum visamque speciem in ae- | 5 |
| stuario Tamesae subversae coloniae: iam Oceanus cruento | |
| aspectu, dilabente aestu humanorum corporum effigies | |
| relictae, ut Britannis ad spem, ita veteranis ad metum | |
| trahebantur. sed quia procul Suetonius aberat, petivere | |
| a Cato Deciano procuratore auxilium. ille haud amplius | 10 |
| quam ducentos sine iustis armis misit; et inerat modica | |
| militum manus. tutela templi freti et impedientibus qui | |
| occulti rebellionis conscii consilia turbabant, neque fossam | |
| aut vallum praeduxerunt, neque motis senibus et feminis | |
| iuventus sola restitit: quasi media pace incauti multitudine | 15 |
| barbarorum circumveniuntur. et cetera quidem impetu | |
| direpta aut incensa sunt: templum in quo se miles conglo- | |
| baverat biduo obsessum expugnatumque. et victor Bri- | |
| tannus Petilio Ceriali, legato legionis nonae, in subsidium | |
| adventanti obvius fudit legionem et quod peditum interfecit: | 20 |
| Cerialis cum equitibus evasit in castra et munimentis | |
| defensus est. qua clade et odiis provinciae quam avaritia | |
| eius in bellum egerat trepidus procurator Catus in Galliam | |
| transiit. |