Inter quae nulla palam causa delapsum Camuloduni
|
14.32.1
|
simulacrum Victoriae ac retro conversum quasi cederet
|
|
hostibus. et feminae in furorem turbatae adesse exitium
|
|
canebant, externosque fremitus in curia eorum auditos;
|
|
consonuisse ululatibus theatrum visamque speciem in ae-
|
5
|
stuario Tamesae subversae coloniae: iam Oceanus cruento
|
|
aspectu, dilabente aestu humanorum corporum effigies
|
|
relictae, ut Britannis ad spem, ita veteranis ad metum
|
|
trahebantur. sed quia procul Suetonius aberat, petivere
|
|
a Cato Deciano procuratore auxilium. ille haud amplius
|
10
|
quam ducentos sine iustis armis misit; et inerat modica
|
|
militum manus. tutela templi freti et impedientibus qui
|
|
occulti rebellionis conscii consilia turbabant, neque fossam
|
|
aut vallum praeduxerunt, neque motis senibus et feminis
|
|
iuventus sola restitit: quasi media pace incauti multitudine
|
15
|
barbarorum circumveniuntur. et cetera quidem impetu
|
|
direpta aut incensa sunt: templum in quo se miles conglo-
|
|
baverat biduo obsessum expugnatumque. et victor Bri-
|
|
tannus Petilio Ceriali, legato legionis nonae, in subsidium
|
|
adventanti obvius fudit legionem et quod peditum interfecit:
|
20
|
Cerialis cum equitibus evasit in castra et munimentis
|
|
defensus est. qua clade et odiis provinciae quam avaritia
|
|
eius in bellum egerat trepidus procurator Catus in Galliam
|
|
transiit.
|
|