At Suetonius mira constantia medios inter hostis
|
14.33.1
|
Londinium perrexit, cognomento quidem coloniae non
|
|
insigne, sed copia negotiatorum et commeatuum maxime
|
|
celebre. ibi ambiguus an illam sedem bello deligeret, cir-
|
|
cumspecta infrequentia militis, satisque magnis documentis
|
5
|
temeritatem Petilii coercitam, unius oppidi damno servare
|
|
universa statuit. neque fletu et lacrimis auxilium eius
|
|
orantium flexus est quin daret profectionis signum et comi-
|
|
tantis in partem agminis acciperet: si quos imbellis sexus
|
|
aut fessa aetas vel loci dulcedo attinuerat ab hoste oppressi
|
10
|
sunt. eadem clades municipio Verulamio fuit, quia barbari
|
|
omissis castellis praesidiisque militarium, quod uberrimum
|
|
spolianti et defendentibus intutum, laeti praeda et laborum
|
|
segnes petebant. ad septuaginta milia civium et sociorum
|
|
iis quae memoravi locis cecidisse constitit. neque enim
|
15
|
capere aut venundare aliudve quod belli commercium, sed
|
|
caedes patibula ignes cruces, tamquam reddituri supplicium
|
|
at praerepta interim ultione, festinabant.
|
|