Boudicca curru filias prae se vehens, ut quamque 14.35.1
nationem accesserat, solitum quidem Britannis feminarum
ductu bellare testabatur, sed tunc non ut tantis maioribus
ortam regnum et opes, verum ut unam e vulgo libertatem
amissam, confectum verberibus corpus, contrectatam filia- 5
rum pudicitiam ulcisci. eo provectas Romanorum cupi-
dines ut non corpora, ne senectam quidem aut virginitatem
impollutam relinquant. adesse tamen deos iustae vindictae:
cecidisse legionem quae proelium ausa sit; ceteros castris
occultari aut fugam circumspicere. ne strepitum quidem et 10
clamorem tot milium, nedum impetus et manus perlaturos:
si copias armatorum, si causas belli secum expenderent, vin-
cendum illa acie vel cadendum esse. id mulieri destinatum:
viverent viri et servirent.