| Perculit is dies Pompeium quoque Aelianum, iuve- | 14.41.1 |
| nem quaestorium, tamquam flagitiorum Fabiani gnarum, | |
| eique Italia et Hispania in qua ortus erat interdictum est. | |
| pari ignominia Valerius Ponticus adficitur quod reos ne | |
| apud praefectum urbis arguerentur ad praetorem detulisset, | 5 |
| interim specie legum, mox praevaricando ultionem elusurus. | |
| additur senatus consulto, qui talem operam emptitasset | |
| vendidissetve perinde poena teneretur ac publico iudicio | |
| calumniae condemnatus. |