Ad quae Nero sic ferme respondit: 'quod medita- 14.55.1
tae orationi tuae statim occurram id primum tui muneris
habeo, qui me non tantum praevisa sed subita expedire
docuisti. abavus meus Augustus Agrippae et Maecenati
usurpare otium post labores concessit, sed in ea ipse aetate 5
cuius auctoritas tueretur quidquid illud et qualecumque
tribuisset; ac tamen neutrum datis a se praemiis exuit.
bello et periculis meruerant; in iis enim iuventa Augusti
versata est: nec mihi tela et manus tuae defuissent in armis
agenti; sed quod praesens condicio poscebat, ratione consilio 10
praeceptis pueritiam, dein iuventam meam fovisti. et tua
quidem erga me munera, dum vita suppetet, aeterna erunt:
quae a me habes, horti et faenus et villae, casibus obnoxia
sunt. ac licet multa videantur, plerique haudquaquam
artibus tuis pares plura tenuerunt. pudet referre libertinos 15
qui ditiores spectantur: unde etiam mihi rubori est quod
praecipuus caritate nondum omnis fortuna antecellis.