Sed Plautum ea non movere, sive nullam opem pro- 14.59.1
videbat inermis atque exul, seu taedio ambiguae spei, an
amore coniugis et liberorum, quibus placabiliorem fore
principem rebatur nulla sollicitudine turbatum. sunt qui
alios a socero nuntios venisse ferant, tamquam nihil atrox 5
immineret; doctoresque sapientiae, Coeranum Graeci,
Musonium Tusci generis, constantiam opperiendae mortis
pro incerta et trepida vita suasisse. repertus est certe per
medium diei nudus exercitando corpori. talem eum centurio
trucidavit coram Pelagone spadone quem Nero centurioni 10
et manipulo, quasi satellitibus ministrum regium, praeposu-
erat. caput interfecti relatum; cuius aspectu (ipsa principis
verba referam) 'cur', inquit, 'Nero * * * ' et posito metu nu-
ptias Poppaeae ob eius modi terrores dilatas maturare parat
Octaviamque coniugem amoliri, quamvis modeste ageret, 15
nomine patris et studiis populi gravem. sed ad senatum
litteras misit de caede Sullae Plautique haud confessus,
verum utriusque turbidum ingenium esse et sibi incolumita-
tem rei publicae magna cura haberi. decretae eo nomine
supplicationes utque Sulla et Plautus senatu moverentur, 20
gravioribus iam ludibriis quam malis.