Ac puella vicesimo aetatis anno inter centuriones 14.64.1
et milites, praesagio malorum iam vitae exempta, nondum
tamen morte adquiescebat. paucis dehinc interiectis diebus
mori iubetur, cum iam viduam se et tantum sororem
testaretur communisque Germanicos et postremo Agrippinae 5
nomen cieret, qua incolumi infelix quidem matrimonium
sed sine exitio pertulisset. restringitur vinclis venaeque
eius per omnis artus exolvuntur; et quia pressus pavore
sanguis tardius labebatur, praefervidi balnei vapore enecatur.
additurque atrocior saevitia quod caput amputatum latum- 10
que in urbem Poppaea vidit. dona ob haec templis decreta
quem ad finem memorabimus? quicumque casus temporum
illorum nobis vel aliis auctoribus noscent, praesumptum
habeant, quoties fugas et caedes iussit princeps, toties
grates deis actas, quaeque rerum secundarum olim, tum 15
publicae cladis insignia fuisse. neque tamen silebimus si
quod senatus consultum adulatione novum aut patientia
postremum fuit.