Igitur commotus his Vologeses concilium vocat et 15.2.1
proximum sibi Tiridaten constituit atque ita orditur: 'hunc
ego eodem mecum patre genitum, cum mihi per aetatem
summo nomine concessisset, in possessionem Armeniae
deduxi, qui tertius potentiae gradus habetur: nam Medos 5
Pacorus ante ceperat. videbarque contra vetera fratrum
odia et certamina familiae nostrae penatis rite composuisse.
prohibent Romani et pacem numquam ipsis prospere
lacessitam nunc quoque in exitium suum abrumpunt. non
ibo infitias: aequitate quam sanguine, causa quam armis 10
retinere parta maioribus malueram. si cunctatione deliqui,
virtute corrigam. vestra quidem vis et gloria <in> integro est,
addita modestiae fama quae neque summis mortalium
spernenda est et a dis aestimatur.' simul diademate caput
Tiridatis evinxit, promptam equitum manum, quae regem 15
ex more sectatur, Monaesi nobili viro tradidit, adiectis
Adiabenorum auxiliis, mandavitque Tigranen Armenia ex-
turbare, dum ipse positis adversus Hyrcanos discordiis viris
intimas molemque belli ciet, provinciis Romanis minitans.