Corbulo tamen, quamvis secundis rebus suis, mode- 15.5.1
randum fortunae ratus misit ad Vologesen qui expostularent
vim provinciae inlatam: socium amicumque regem, cohortis
Romanas circumsideri. omitteret potius obsidionem, aut
se quoque in agro hostili castra positurum. Casperius 5
centurio in eam legationem delectus apud oppidum Nisibin,
septem et triginta milibus passuum a Tigranocerta distan-
tem, adit regem et mandata ferociter edidit. Vologesi
vetus et penitus infixum erat arma Romana vitandi, nec
praesentia prospere fluebant. inritum obsidium, tutus manu 10
et copiis Tigranes, fugati qui expugnationem sumpserant,
missae in Armeniam legiones, et aliae pro Syria paratae
ultro inrumpere; sibi imbecillum equitem pabuli inopia:
nam exorta vis locustarum ambederat quidquid herbidum
aut frondosum. igitur metu abstruso mitiora obtendens, 15
missurum ad imperatorem Romanum legatos super pe-
tenda Armenia et firmanda pace respondet: Monaesen
omittere Tigranocertam iubet, ipse retro concedit.