Accitur legio duodecima et unde famam aucti exerci- 15.10.1
tus speraverat, prodita infrequentia: qua tamen retineri
castra et eludi Parthus tractu belli poterat, si Paeto aut in suis
aut in alienis consiliis constantia fuisset: verum ubi a viris
militaribus adversus urgentis casus firmatus erat, rursus ne 5
alienae sententiae indigens videretur in diversa ac deteriora
transibat. et tunc relictis hibernis non fossam neque vallum
sibi sed corpora et arma in hostem data clamitans, duxit
legiones quasi proelio certaturus. deinde amisso centurione
et paucis militibus quos visendis hostium copiis praemiserat 10
trepidus remeavit. et quia minus acriter Vologeses insti-
terat, vana rursus fiducia tria milia delecti peditis proximo
Tauri iugo imposuit quo transitum regis arcerent; alaris
quoque Pannonios, robur equitatus, in parte campi locat.
coniunx ac filius castello, cui Arsamosata nomen est, abditi, 15
data in praesidium cohorte ac disperso milite qui in uno
habitus vagum hostem promptius sustentavisset. aegre
compulsum ferunt ut instantem Corbuloni fateretur. nec
a Corbulone properatum quo gliscentibus periculis etiam
subsidii laus augeretur. expediri tamen itineri singula milia 20
ex tribus legionibus et alarios octingentos, parem numerum
e cohortibus iussit.