Ille interritus et parte copiarum apud Syriam relicta, 15.12.1
ut munimenta Euphrati imposita retinerentur, qua proxi-
mum et commeatibus non egenum, regionem Commagenam,
exim Cappadociam, inde Armenios petivit. comitabantur
exercitum praeter alia sueta bello magna vis camelorum 5
onusta frumenti ut simul hostem famemque depelleret.
primum e perculsis Paccium primi pili centurionem obvium
habuit, dein plerosque militum; quos diversas fugae causas
obtendentis redire ad signa et clementiam Paeti experiri
monebat: se nisi victoribus immitem esse. simul suas 10
legiones adire, hortari, priorum admonere, novam gloriam
ostendere. non vicos aut oppida Armeniorum, sed castra
Romana duasque in iis legiones pretium laboris peti. si
singulis manipularibus praecipua servati civis corona impe-
ratoria manu tribueretur, quod illud et quantum decus, ubi 15
par eorum numerus aspiceretur qui adtulissent salutem et
qui accepissent! his atque talibus in commune alacres (et
erant quos pericula fratrum aut propinquorum propriis
stimulis incenderent) continuum diu noctuque iter propera-
bant. 20