| Ad ea Vologeses nihil pro causa sed opperiendos | 15.14.1 |
| sibi fratres Pacorum ac Tiridaten rescripsit; illum locum | |
| tempusque consilio destinatum quid de Armenia cernerent; | |
| adiecisse deos dignum Arsacidarum, simul ut de legionibus | |
| Romanis statuerent. missi posthac Paeto nuntii et regis | 5 |
| conloquium petitum, qui Vasacen praefectum equitatus ire | |
| iussit. tum Paetus Lucullos Pompeios et si qua Caesares | |
| obtinendae donandaeve Armeniae egerant, Vasaces imagi- | |
| nem retinendi largiendive penes nos, vim penes Parthos | |
| memorat. et multum in vicem disceptato, Monobazus | 10 |
| Adiabenus in diem posterum testis iis quae pepigissent | |
| adhibetur. placuitque liberari obsidio legiones et decedere | |
| omnem militem finibus Armeniorum castellaque et com- | |
| meatus Parthis tradi; quibus perpetratis copia Vologesi | |
| fieret mittendi ad Neronem legatos. | 15 |