Interim flumini Arsaniae (is castra praefluebat) pontem 15.15.1
imposuit, specie sibi illud iter expedientis, sed Parthi quasi
documentum victoriae iusserant; namque iis usui fuit;
nostri per diversum iere. addidit rumor sub iugum missas
legiones et alia ex rebus infaustis quorum simulacrum ab 5
Armeniis usurpatum est. namque et munimenta ingressi
sunt, antequam agmen Romanum excederet, et circumste-
tere vias captiva olim mancipia aut iumenta adgnoscentes
abstrahentesque: raptae etiam vestes, retenta arma, pavido
milite et concedente ne qua proelii causa existeret. Volo- 10
geses armis et corporibus caesorum aggeratis quo cladem
nostram testaretur, visu fugientium legionum abstinuit:
fama moderationis quaerebatur, postquam superbiam exple-
verat. flumen Arsaniam elephanto insidens, proximus
quisque regem vi equorum perrupere, quia rumor incesserat 15
pontem cessurum oneri dolo fabricantium: sed qui ingredi
ausi sunt validum et fidum intellexere.