Ceterum obsessis adeo suppeditavisse rem frumen- 15.16.1
tariam constitit ut horreis ignem inicerent, contraque pro-
diderit Corbulo Parthos inopes copiarum et pabulo attrito
relicturos oppugnationem, neque se plus tridui itinere
afuisse. adicit iure iurando Paeti cautum apud signa, 5
adstantibus iis quos testificando rex misisset, neminem
Romanum Armeniam ingressurum donec referrentur litterae
Neronis an paci adnueret. quae ut augendae infamiae
composita, sic reliqua non in obscuro habentur, una die
quadraginta milium spatium emensum esse Paetum, de- 10
sertis passim sauciis, neque minus deformem illam fugien-
tium trepidationem quam si terga in acie vertissent.
Corbulo cum suis copiis apud ripam Euphratis obvius non
eam speciem insignium et armorum praetulit ut diversi-
tatem exprobraret. maesti manipuli ac vicem commili- 15
tonum miserantes ne lacrimis quidem temperare; vix prae
fletu usurpata consalutatio. decesserat certamen virtutis et
ambitio gloriae, felicium hominum adfectus: sola miseri-
cordia valebat et apud minores magis.