Sequitur clades, forte an dolo principis incertum
|
15.38.1
|
(nam utrumque auctores prodidere), sed omnibus quae huic
|
|
urbi per violentiam ignium acciderunt gravior atque atrocior.
|
|
initium in ea parte circi ortum quae Palatino Caelioque
|
|
montibus contigua est, ubi per tabernas, quibus id merci-
|
5
|
monium inerat quo flamma alitur, simul coeptus ignis et
|
|
statim validus ac vento citus longitudinem circi corripuit.
|
|
neque enim domus munimentis saeptae vel templa muris
|
|
cincta aut quid aliud morae interiacebat. impetu perva-
|
|
gatum incendium plana primum, deinde in edita adsurgens
|
10
|
et rursus inferiora populando, antiit remedia velocitate mali
|
|
et obnoxia urbe artis itineribus hucque et illuc flexis atque
|
|
enormibus vicis, qualis vetus Roma fuit. ad hoc lamenta
|
|
paventium feminarum, fessa aetate aut rudis pueritiae
|
|
[aetas], quique sibi quique aliis consulebant, dum trahunt
|
15
|
invalidos aut opperiuntur, pars mora, pars festinans, cuncta
|
|
impediebant. et saepe dum in tergum respectant lateribus
|
|
aut fronte circumveniebantur, vel si in proxima evaserant,
|
|
illis quoque igni correptis, etiam quae longinqua crediderant
|
|
in eodem casu reperiebant. postremo, quid vitarent quid
|
20
|
peterent ambigui, complere vias, sterni per agros; quidam
|
|
amissis omnibus fortunis, diurni quoque victus, alii caritate
|
|
suorum, quos eripere nequiverant, quamvis patente effugio
|
|
interiere. nec quisquam defendere audebat, crebris multo-
|
|
rum minis restinguere prohibentium, et quia alii palam faces
|
25
|
iaciebant atque esse sibi auctorem vociferabantur, sive ut
|
|
raptus licentius exercerent seu iussu.
|
|