Ceterum Nero usus est patriae ruinis extruxitque 15.42.1
domum in qua haud proinde gemmae et aurum miraculo
essent, solita pridem et luxu vulgata, quam arva et stagna
et in modum solitudinum hinc silvae inde aperta spatia et
prospectus, magistris et machinatoribus Severo et Celere, 5
quibus ingenium et audacia erat etiam quae natura dene-
gavisset per artem temptare et viribus principis inludere.
namque ab lacu Averno navigabilem fossam usque ad ostia
Tiberina depressuros promiserant squalenti litore aut per
montis adversos. neque enim aliud umidum gignendis 10
aquis occurrit quam Pomptinae paludes: cetera abrupta
aut arentia ac, si perrumpi possent, intolerandus labor nec
satis causae. Nero tamen, ut erat incredibilium cupitor,
effodere proxima Averno iuga conisus est; manentque
vestigia inritae spei. 15