Et haec quidem humanis consiliis providebantur. 15.44.1
mox petita dis piacula aditique Sibyllae libri, ex quibus
supplicatum Vulcano et Cereri Proserpinaeque ac propitiata
Iuno per matronas, primum in Capitolio, deinde apud pro-
ximum mare, unde hausta aqua templum et simulacrum 5
deae perspersum est; et sellisternia ac pervigilia celebra-
vere feminae quibus mariti erant. sed non ope humana,
non largitionibus principis aut deum placamentis decedebat
infamia quin iussum incendium crederetur. ergo abolendo
rumori Nero subdidit reos et quaesitissimis poenis adfecit 10
quos per flagitia invisos vulgus Christianos appellabat.
auctor nominis eius Christus Tiberio imperitante per
procuratorem Pontium Pilatum supplicio adfectus erat;
repressaque in praesens exitiabilis superstitio rursum
erumpebat, non modo per Iudaeam, originem eius mali, 15
sed per urbem etiam quo cuncta undique atrocia aut
pudenda confluunt celebranturque. igitur primum correpti
qui fatebantur, deinde indicio eorum multitudo ingens
haud proinde in crimine incendii quam odio humani
generis convicti sunt. et pereuntibus addita ludibria, ut 20
ferarum tergis contecti laniatu canum interirent, aut cruci-
bus adfixi aut flammandi, atque ubi defecisset dies in
usum nocturni luminis urerentur. hortos suos ei spectaculo
Nero obtulerat et circense ludicrum edebat, habitu aurigae
permixtus plebi vel curriculo insistens. unde quamquam 25
adversus sontis et novissima exempla meritos miseratio
oriebatur, tamquam non utilitate publica sed in saevitiam
unius absumerentur.