| Et haec quidem humanis consiliis providebantur. | 15.44.1 |
| mox petita dis piacula aditique Sibyllae libri, ex quibus | |
| supplicatum Vulcano et Cereri Proserpinaeque ac propitiata | |
| Iuno per matronas, primum in Capitolio, deinde apud pro- | |
| ximum mare, unde hausta aqua templum et simulacrum | 5 |
| deae perspersum est; et sellisternia ac pervigilia celebra- | |
| vere feminae quibus mariti erant. sed non ope humana, | |
| non largitionibus principis aut deum placamentis decedebat | |
| infamia quin iussum incendium crederetur. ergo abolendo | |
| rumori Nero subdidit reos et quaesitissimis poenis adfecit | 10 |
| quos per flagitia invisos vulgus Christianos appellabat. | |
| auctor nominis eius Christus Tiberio imperitante per | |
| procuratorem Pontium Pilatum supplicio adfectus erat; | |
| repressaque in praesens exitiabilis superstitio rursum | |
| erumpebat, non modo per Iudaeam, originem eius mali, | 15 |
| sed per urbem etiam quo cuncta undique atrocia aut | |
| pudenda confluunt celebranturque. igitur primum correpti | |
| qui fatebantur, deinde indicio eorum multitudo ingens | |
| haud proinde in crimine incendii quam odio humani | |
| generis convicti sunt. et pereuntibus addita ludibria, ut | 20 |
| ferarum tergis contecti laniatu canum interirent, aut cruci- | |
| bus adfixi aut flammandi, atque ubi defecisset dies in | |
| usum nocturni luminis urerentur. hortos suos ei spectaculo | |
| Nero obtulerat et circense ludicrum edebat, habitu aurigae | |
| permixtus plebi vel curriculo insistens. unde quamquam | 25 |
| adversus sontis et novissima exempla meritos miseratio | |
| oriebatur, tamquam non utilitate publica sed in saevitiam | |
| unius absumerentur. |