Initium coniurationi non a cupidine ipsius fuit: nec 15.49.1
tamen facile memoraverim quis primus auctor, cuius in-
stinctu concitum sit quod tam multi sumpserunt. promptis-
simos Subrium Flavum tribunum praetoriae cohortis et
Sulpicium Asprum centurionem extitisse constantia exitus 5
docuit; et Lucanus Annaeus Plautiusque Lateranus vivida
odia intulere. Lucanum propriae causae accendebant,
quod famam carminum eius premebat Nero prohibuerat-
que ostentare, vanus adsimulatione: Lateranum consulem
designatum nulla iniuria sed amor rei publicae sociavit. 10
at Flavius Scaevinus et Afranius Quintianus, uterque sena-
torii ordinis, contra famam sui principium tanti facinoris
capessivere: nam Scaevino dissoluta luxu mens et proinde
vita somno languida; Quintianus mollitia corporis infamis
et a Nerone probroso carmine diffamatus contumeliam 15
ultum ibat.