| Ergo dum scelera principis et finem adesse imperio | 15.50.1 |
| deligendumque qui fessis rebus succurreret inter se aut inter | |
| amicos iaciunt, adgregavere Claudium Senecionem, Cerva- | |
| rium Proculum, Vulcacium Araricum, Iulium Augurinum, | |
| Munatium Gratum, Antonium Natalem, Marcium Festum, | 5 |
| equites Romanos; ex quibus Senecio, e praecipua familia- | |
| ritate Neronis, speciem amicitiae etiam tum retinens eo | |
| pluribus periculis conflictabatur: Natalis particeps ad omne | |
| secretum Pisoni erat; ceteris spes ex novis rebus petebatur. | |
| adscitae sunt super Subrium et Sulpicium, de quibus rettuli, | 10 |
| militares manus Gavius Silvanus et Statius Proxumus tri- | |
| buni cohortium praetoriarum, Maximus Scaurus et Venetus | |
| Paulus centuriones. sed summum robur in Faenio Rufo | |
| praefecto videbatur, quem vita famaque laudatum per sae- | |
| vitiam impudicitiamque Tigellinus in animo principis anti- | 15 |
| bat fatigabatque criminationibus ac saepe in metum addu- | |
| xerat quasi adulterum Agrippinae et desiderio eius ultioni | |
| intentum. igitur ubi coniuratis praefectum quoque prae- | |
| torii in partis descendisse crebro ipsius sermone facta fides, | |
| promptius iam de tempore ac loco caedis agitabant. et | 20 |
| cepisse impetum Subrius Flavus ferebatur in scaena | |
| canentem Neronem adgrediendi, aut cum ardente domo | |
| per noctem huc illuc cursaret incustoditus. hic occasio | |
| solitudinis, ibi ipsa frequentia tanti decoris testis pul- | |
| cherrima animum extimulaverant, nisi impunitatis cupido | 25 |
| retinuisset, magnis semper conatibus adversa. |