| Tandem statuere circensium ludorum die, qui Cereri | 15.53.1 |
| celebratur, exequi destinata, quia Caesar rarus egressu domo- | |
| que aut hortis clausus ad ludicra circi ventitabat promptio- | |
| resque aditus erant laetitia spectaculi. ordinem insidiis | |
| composuerant, ut Lateranus, quasi subsidium rei familiari | 5 |
| oraret, deprecabundus et genibus principis accidens pro- | |
| sterneret incautum premeretque, animi validus et corpore | |
| ingens; tum iacentem et impeditum tribuni et centuriones | |
| et ceterorum, ut quisque audentiae habuisset, adcurrerent | |
| trucidarentque, primas sibi partis expostulante Scaevino, | 10 |
| qui pugionem templo Salutis [in Etruria] sive, ut alii | |
| tradidere, Fortunae Ferentino in oppido detraxerat gesta- | |
| batque velut magno operi sacrum. interim Piso apud | |
| aedem Cereris opperiretur, unde eum praefectus Faenius | |
| et ceteri accitum ferrent in castra, comitante Antonia, | 15 |
| Claudii Caesaris filia, ad eliciendum vulgi favorem, quod | |
| C. Plinius memorat. nobis quoquo modo traditum non | |
| occultare in animo fuit, quamvis absurdum videretur aut | |
| inanem ad spem Antoniam nomen et periculum commoda- | |
| visse aut Pisonem notum amore uxoris alii matrimonio | 20 |
| se obstrinxisse, nisi si cupido dominandi cunctis adfectibus | |
| flagrantior est. |