Ergo accitur Natalis et diversi interrogantur quisnam 15.56.1
is sermo, qua de re fuisset. tum exorta suspicio, quia non
congruentia responderant, inditaque vincla. et tormento-
rum aspectum ac minas non tulere: prior tamen Natalis,
totius conspirationis magis gnarus, simul arguendi peritior, 5
de Pisone primum fatetur, deinde adicit Annaeum Senecam,
sive internuntius inter eum Pisonemque fuit, sive ut Neronis
gratiam pararet, qui infensus Senecae omnis ad eum oppri-
mendum artes conquirebat. tum cognito Natalis indicio
Scaevinus quoque pari imbecillitate, an cuncta iam pate- 10
facta credens nec ullum silentii emolumentum, edidit
ceteros. ex quibus Lucanus Quintianusque et Senecio diu
abnuere: post promissa impunitate corrupti, quo tarditatem
excusarent, Lucanus Aciliam matrem suam, Quintianus
Glitium Gallum, Senecio Annium Pollionem, amicorum 15
praecipuos, nominavere.