| Seneca missum ad se Natalem conquestumque no- | 15.61.1 |
| mine Pisonis quod a visendo eo prohiberetur, seque ratio- | |
| nem valetudinis et amorem quietis excusavisse respondit. | |
| cur salutem privati hominis incolumitati suae anteferret | |
| causam non habuisse; nec sibi promptum in adulationes | 5 |
| ingenium. idque nulli magis gnarum quam Neroni, qui | |
| saepius libertatem Senecae quam servitium expertus esset. | |
| ubi haec a tribuno relata sunt Poppaea et Tigellino coram, | |
| quod erat saevienti principi intimum consiliorum, interrogat | |
| an Seneca voluntariam mortem pararet. tum tribunus nulla | 10 |
| pavoris signa, nihil triste in verbis eius aut vultu deprensum | |
| confirmavit. ergo regredi et indicere mortem iubetur. tradit | |
| Fabius Rusticus non eo quo venerat itinere reditum sed | |
| flexisse ad Faenium praefectum, et expositis Caesaris iussis | |
| an obtemperaret interrogavisse, monitumque ab eo ut exe- | 15 |
| queretur, fatali omnium ignavia. nam et Silvanus inter | |
| coniuratos erat augebatque scelera in quorum ultionem | |
| consenserat. voci tamen et aspectui pepercit intromisitque | |
| ad Senecam unum ex centurionibus qui necessitatem | |
| ultimam denuntiaret. | 20 |