Ille interritus poscit testamenti tabulas; ac dene- 15.62.1
gante centurione conversus ad amicos, quando meritis
eorum referre gratiam prohiberetur, quod unum iam et
tamen pulcherrimum habeat, imaginem vitae suae relin-
quere testatur, cuius si memores essent, bonarum artium 5
famam fructum constantis amicitiae laturos. simul lacrimas
eorum modo sermone, modo intentior in modum coercentis
ad firmitudinem revocat, rogitans ubi praecepta sapientiae,
ubi tot per annos meditata ratio adversum imminentia? cui
enim ignaram fuisse saevitiam Neronis? neque aliud super- 10
esse post matrem fratremque interfectos quam ut educa-
toris praeceptorisque necem adiceret.