Proximum constantiae exemplum Sulpicius Asper 15.68.1
centurio praebuit, percontanti Neroni cur in caedem suam
conspiravisset breviter respondens non aliter tot flagitiis
eius subveniri potuisse: tum iussam poenam subiit. nec
ceteri centuriones in perpetiendis suppliciis degeneravere: 5
at non Faenio Rufo par animus, sed lamentationes suas
etiam in testamentum contulit.
  Opperiebatur Nero ut Vestinus quoque consul in
crimen traheretur, violentum et infensum ratus: sed ex
coniuratis consilia cum Vestino non miscuerant, quidam 10
vetustis in eum simultatibus, plures quia praecipitem et
insociabilem credebant. ceterum Neroni odium adversus
Vestinum ex intima sodalitate coeperat, dum hic ignaviam
principis penitus cognitam despicit, ille ferociam amici
metuit, saepe asperis facetiis inlusus, quae ubi multum ex 15
vero traxere, acrem sui memoriam relinquunt. accesserat
repens causa quod Vestinus Statiliam Messalinam matri-
monio sibi iunxerat, haud nescius inter adulteros eius et
Caesarem esse.