Igitur non crimine, non accusatore existente, quia 15.69.1
speciem iudicis induere non poterat, ad vim dominationis
conversus Gerellanum tribunum cum cohorte militum immit-
tit iubetque praevenire conatus consulis, occupare velut
arcem eius, opprimere delectam iuventutem, quia Vestinus 5
imminentis foro aedis decoraque servitia et pari aetate
habebat. cuncta eo die munia consulis impleverat convi-
viumque celebrabat, nihil metuens an dissimulando metu,
cum ingressi milites vocari eum a tribuno dixere. ille nihil
demoratus exsurgit et omnia simul properantur: clauditur 10
cubiculo, praesto est medicus, abscinduntur venae, vigens
adhuc balneo infertur, calida aqua mersatur, nulla edita
voce qua semet miseraretur. circumdati interim custodia
qui simul discubuerant, nec nisi provecta nocte omissi sunt,
postquam pavorem eorum, ex mensa exitium opperientium, 15
et imaginatus et inridens Nero satis supplicii luisse ait pro
epulis consularibus.