| Igitur non crimine, non accusatore existente, quia | 15.69.1 |
| speciem iudicis induere non poterat, ad vim dominationis | |
| conversus Gerellanum tribunum cum cohorte militum immit- | |
| tit iubetque praevenire conatus consulis, occupare velut | |
| arcem eius, opprimere delectam iuventutem, quia Vestinus | 5 |
| imminentis foro aedis decoraque servitia et pari aetate | |
| habebat. cuncta eo die munia consulis impleverat convi- | |
| viumque celebrabat, nihil metuens an dissimulando metu, | |
| cum ingressi milites vocari eum a tribuno dixere. ille nihil | |
| demoratus exsurgit et omnia simul properantur: clauditur | 10 |
| cubiculo, praesto est medicus, abscinduntur venae, vigens | |
| adhuc balneo infertur, calida aqua mersatur, nulla edita | |
| voce qua semet miseraretur. circumdati interim custodia | |
| qui simul discubuerant, nec nisi provecta nocte omissi sunt, | |
| postquam pavorem eorum, ex mensa exitium opperientium, | 15 |
| et imaginatus et inridens Nero satis supplicii luisse ait pro | |
| epulis consularibus. |