Post finem ludicri Poppaea mortem obiit, fortuita 16.6.1
mariti iracundia, a quo gravida ictu calcis adflicta est.
neque enim venenum crediderim, quamvis quidam scri-
ptores tradant, odio magis quam ex fide: quippe liberorum
cupiens et amori uxoris obnoxius erat. corpus non igni 5
abolitum, ut Romanus mos, sed regum externorum con-
suetudine differtum odoribus conditur tumuloque Iuliorum
infertur. ductae tamen publicae exequiae laudavitque ipse
apud rostra formam eius et quod divinae infantis parens
fuisset aliaque fortunae munera pro virtutibus. 10