Mortem Poppaeae ut palam tristem, ita recordantibus 16.7.1
laetam ob impudicitiam eius saevitiamque, nova insuper
invidia Nero complevit prohibendo C. Cassium officio exe-
quiarum, quod primum indicium mali. neque in longum
dilatum est, sed Silanus additur, nullo crimine nisi quod 5
Cassius opibus vetustis et gravitate morum, Silanus clari-
tudine generis et modesta iuventa praecellebant. igitur
missa ad senatum oratione removendos a re publica utros-
que disseruit, obiectavitque Cassio quod inter imagines
maiorum etiam C. Cassi effigiem coluisset, ita inscriptam 10
'duci partium': quippe semina belli civilis et defectionem
a domo Caesarum quaesitam; ac <ne> memoria tantum in-
fensi nominis ad discordias uteretur, adsumpsisse L. Silanum,
iuvenem genere nobilem, animo praeruptum, quem novis
rebus ostentaret. 15