Ostorius longinquis in agris apud finem Ligurum id 16.15.1
temporis erat: eo missus centurio qui caedem eius matu-
raret. causa festinandi ex eo oriebatur quod Ostorius
multa militari fama et civicam coronam apud Britanniam
meritus, ingenti corpore armorumque scientia metum Ne- 5
roni fecerat ne invaderet pavidum semper et reperta nuper
coniuratione magis exterritum. igitur centurio, ubi effugia
villae clausit, iussa imperatoris Ostorio aperit. is fortitu-
dinem saepe adversum hostis spectatam in se vertit; et
quia venae quamquam interruptae parum sanguinis effunde- 10
bant, hactenus manu servi usus ut immotum pugionem
extolleret, adpressit dextram eius iuguloque occurrit.