| Paucos quippe intra dies eodem agmine Annaeus | 16.17.1 |
| Mela, Cerialis Anicius, Rufrius Crispinus, C. Petronius ceci- | |
| dere, Mela et Crispinus equites Romani dignitate senatoria. | |
| nam hic quondam praefectus praetorii et consularibus insi- | |
| gnibus donatus ac nuper crimine coniurationis in Sardiniam | 5 |
| exactus accepto iussae mortis nuntio semet interfecit. | |
| Mela, quibus Gallio et Seneca parentibus natus, petitione | |
| honorum abstinuerat per ambitionem praeposteram ut | |
| eques Romanus consularibus potentia aequaretur; simul | |
| adquirendae pecuniae brevius iter credebat per procura- | 10 |
| tiones administrandis principis negotiis. idem Annaeum | |
| Lucanum genuerat, grande adiumentum claritudinis. quo | |
| interfecto dum rem familiarem eius acriter requirit, accusa- | |
| torem concivit Fabium Romanum, ex intimis Lucani amicis. | |
| mixta inter patrem filiumque coniurationis scientia fingitur, | 15 |
| adsimilatis Lucani litteris: quas inspectas Nero ferri ad | |
| eum iussit, opibus eius inhians. at Mela, quae tum prom- | |
| ptissima mortis via, exolvit venas, scriptis codicillis quibus | |
| grandem pecuniam in Tigellinum generumque eius Cossu- | |
| tianum Capitonem erogabat quo cetera manerent. additur | 20 |
| codicillis, tamquam de iniquitate exitii querens ita scri- | |
| psisset, se quidem mori nullis supplicii causis, Rufrium | |
| autem Crispinum et Anicium Cerialem vita frui infensos | |
| principi. quae composita credebantur de Crispino, quia | |
| interfectus erat, de Ceriale, ut interficeretur. neque enim | 25 |
| multo post vim sibi attulit, minore quam ceteri misera- | |
| tione, quia proditam G. Caesari coniurationem ab eo me- | |
| minerant. |