| De C. Petronio pauca supra repetenda sunt. nam | 16.18.1 |
| illi dies per somnum, nox officiis et oblectamentis vitae | |
| transigebatur; utque alios industria, ita hunc ignavia ad | |
| famam protulerat, habebaturque non ganeo et profligator, | |
| ut plerique sua haurientium, sed erudito luxu. ac dicta | 5 |
| factaque eius quanto solutiora et quandam sui neglegentiam | |
| praeferentia, tanto gratius in speciem simplicitatis accipie- | |
| bantur. proconsul tamen Bithyniae et mox consul vi- | |
| gentem se ac parem negotiis ostendit. dein revolutus ad | |
| vitia seu vitiorum imitatione inter paucos familiarium | 10 |
| Neroni adsumptus est, elegantiae arbiter, dum nihil amoe- | |
| num et molle adfluentia putat, nisi quod ei Petronius | |
| adprobavisset. unde invidia Tigellini quasi adversus aemu- | |
| lum et scientia voluptatum potiorem. ergo crudelitatem | |
| principis, cui ceterae libidines cedebant, adgreditur, ami- | 15 |
| citiam Scaevini Petronio obiectans, corrupto ad indicium | |
| servo ademptaque defensione et maiore parte familiae in | |
| vincla rapta. |