Forte illis diebus Campaniam petiverat Caesar, et 16.19.1
Cumas usque progressus Petronius illic attinebatur; nec
tulit ultra timoris aut spei moras. neque tamen praeceps
vitam expulit, sed incisas venas, ut libitum, obligatas aperire
rursum et adloqui amicos, non per seria aut quibus gloriam 5
constantiae peteret. audiebatque referentis nihil de im-
mortalitate animae et sapientium placitis, sed levia carmina
et facilis versus. servorum alios largitione, quosdam ver-
beribus adfecit. iniit epulas, somno indulsit, ut quamquam
coacta mors fortuitae similis esset. ne codicillis quidem, 10
quod plerique pereuntium, Neronem aut Tigellinum aut
quem alium potentium adulatus est, sed flagitia principis
sub nominibus exoletorum feminarumque et novitatem
cuiusque stupri perscripsit atque obsignata misit Neroni.
fregitque anulum ne mox usui esset ad facienda pericula. 15